Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.10 Cic. Fam. 11.11 (English) >>Cic. Fam. 11.12

Scr. in castris in finibus Sta6ellcnsium prid. Non. Mai. a. 711 (43). D. BRVTVS IMR COS. DES. S. D. M. CICERONI 11.11.1 eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est. scripsi tibi quae hic gererentur. in itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur ; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt ; in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto ; quos confirmatos domum remittam. 11.11.2 tu quae istic opus erunt administrari prospicies, ut ex tua voluntate reique publicae commodo fiant. malevolentiae hominum in me, si poteris, occurres ; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. non. Mai. ex castris finibus Statiellensium.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.10 Cic. Fam. 11.11 (English) >>Cic. Fam. 11.12

Powered by PhiloLogic